monumenta.ch > Beda Venerabilis > 39 > sectio 25 > 44 > sectio 31 > sectio 4 > sectio 36 > csg75.832 > 143 > sectio 1 > sectio 7 > sectio 20 > sectio 29 > sectio 15 > bnf13367.225 > sectio 2

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Sermones, 20, 216, 2
Videtis, contirones mei, ad quam delectationem Domini venietis, cum delectationem saeculi abiicitis? Si despicitis mundum, habebitis cor mundum, et videbitis eum qui fecit mundum: et sicut ille vicit, ita et vos in eius gratia vincetis hunc mundum. Quem profecto iam iamque superabitis atque calcabitis, si non de vestris viribus, sed de Dei misericordissimi adiutorio praesumatis. Nolite vos despicere, quia nondum apparuit quod eritis. Scitote autem, quoniam cum apparuerit, similes ei eritis, dum apparuerit quod eritis. Scitote autem, quoniam videbitis eum, non qualis in temporis plenitudine venit ad nos, sed qualis semper manens condidit nos . Exuite vos veterem hominem, ut induamini novo . Pactum vobiscum Dominus inchoat. Vixistis saeculo, carni vos et sanguini dedistis, imaginem hominis terreni portastis. Sicut ergo imaginem portastis eius qui de terra est, ita etiam eius qui de coelo est ultra portate . Humanus sermo, quia ideo Verbum caro est factum, ut sicut exhibuistis corpora vestra arma iniquitatis peccato, ita nunc exhibeatis membra vestra arma iustitiae Deo . In perniciem adversus vos vester oppugnator vestris iaculis armabatur: in salutem vestram adversus eum vicissim membris vestris vester protector armetur. Nihil vobis ille nocebit, si membra vestra vobis auferentibus non tenebit. Iste vos iure derelinquet, si ab eo vestrum votum voluntasque dissentiet.